Latin
THEOREMA. Si numerus M ita per formam
Gauss, Disquisitiones arithematicae 182
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero formae F, f eundem determinantem habent adeoque sunt aequiualentes, formula (l) nullas transformationes quae fractiones implicent praebebit, adeoque in hoc casu solutionem completam problematis exhibebit. Illud vero ita demonstramus. Ex theoremate art. praec. sequitur in hocce casii, m simul fore diuisorem communem numerorum A, 2B, C. Quoniam ti –Duu mm, fit tt –BBuu –mm –ACun, quare ti BBuu per mm diuisibilis erit: hinc etiam a potiori 4tt –ABBuu adeoque (quia 2B per m diuisibilis) etiam 4tt per mm et proin 2t per m. Hinc 5 (t 4. Bu), 3 (t —Bu) erunt integri, et quidem, quoniam differentia inter ipsos, 13 Ba est par), aut vterque par, aut vterque impar. Si vterque impar esset, etiam productum impar foret, quod tamquam quadruplum numeri (tt —BBuu), quem integrum esse modo ostendimus, necessario par: quare hic casus est impossibilis, adeoque q (t 4 Bu), 1/2, (1— Bu) semper pares, vnde (t 4 Bu), 3 (t —Bu) erunt integri. Hinc vero nullo negotio deducitur, omnes quatuor coefficientes in (l) semper esse integros. Q. E. D. Googl Ex praecedentibus colligitur, si omnes solutiones aequationis ti– Duu –mm habeantur, omnes transformationes formae (AB, C) in (a, b, c) transf. datae similes inde deriuari. Illas vero in sequentibus inuenire docebimus.