Latin
DISQVISITIONES ARITHMETICAE
Gauss, Disquisitiones arithematicae 2
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum quoniam cifram numerus quisque metitur, omnis numerus tamquam sibi ipsi congruus secundum modulum quemcunque est spectandus. 2. Omnia numeri dati a residua secundum modulum im sub formula adem comprehenduntur, designante e numerum integrum indeterminatum. Propositionum quas post trademus faciliores nullo negotio hinc demonstrari possunt: sed istarum quidem veritatem aeque facile quiuis intuendo poterit perspicere. Numerorum congruentiam hoc signo, 2, in posterum denotabimus, modulum vbi opus erit in clausulis adiungentes, 3. THEOR. Propositis in numeris integris successiuis, a, α +1, a- 2. . . . avem —1, alioque A. illorum aliquis huic secundum modulum in congruns erit, et quidem vnicus tantum. Si enim &integer, erit a ZA, sin fractus, sit integer proxime maior, (aut quando proxime minor, si ad signum est negatiuus, non respiciatur) =k, cadetque A Tam intera et *)Hoc signum propter magnam analogiam quae inter aequalitatem atque congruentiam inuenitur adoptauimus. Ob eandem caussam ill. Le Gendre in comment. infra saepius laudanda ipsum aequalitatis signum pro congruentia retinuit, quod nos ne ambiguitas oriatur imitari dubitauimus. am, quare erit numerus quaesitus.