Latin
204
Gauss, Disquisitiones arithematicae 204
Unproofread scanNot analysed yet
Si ex omnibus formis reductis determinantis dati, formarum binarum, quae, licet non identicae, tamen proprie sunt aequiualentes, alterutra reiicitur: formae remanentes hac insigni proprietate erunt praeditae, vt, quaeuis forma eiusdem determinantis alicui ex ipsis proprie sit aequiualens, et quidem vnicae tantum (alias enim inter ipsas aliquae proprie aeVnde patet, omnes formas quiualentes forent). eiusdem determinantis in totidem classes distribui posse quot formae remanserint, referendo scilicet formas eidem reductae proprie aequiualentes in eandem classem. Ita pro D =85, remanent formae 5—11); quare omnes formae determinantis –85 in octo classes distribui poterunt, prout formae primae, aut secundae ete. proprie aequiualent. Perspicuum vero est, formas in eadem classe locatas proprie aequiualentes fore, formas ex diuersis classibus proprie aequiualentes esse non posse. Sed hoc argumentum de classificatione formarum infra multo fusius exsequemur. Hic vnicam obseruationem adiicimus. Iam supra ostendimus, si determinans formae (a, b, c) fuerit negatiuus =–D, a et c eadem signa habere (quia scilicet ac =bb –D adeoque positiuus); eadem ratione facile perspicitur, si formae (a, b, c), (a′ bo, ci) sint aequiualentes, omnes a, c, a, c eadem signa habituros.