Latin
210
Gauss, Disquisitiones arithematicae 210
Unproofread scanNot analysed yet
Quodsi igitur formae F, f tam proprie quam improprie sunt aequiualentes: inueniri poterit tam transformatio propria aliqua quam impropria. 179. PROBLEMA. Si forma F, f sunt aequiualentes: inuenire omnes transformationes formas F in f. Sol. Si formae F, f vnico tantum modo sunt aequiualentes i. e. proprie tantum vel improprie tantum: quaeratur per art. praec. transformatio vna formae Fin f, patetque alias quam quae huic sint similes dari non posse. Si vero formae F, f tam proprie quam improprie aequiualent, quaerantur duae transformationes, altera propria, altera impropria. Iam sit forma F =(A, B, C), BB— AC =–D, numerorumque A, 2B, C diuisor communis maximus =m. Tum ex art. 162 patet, in priori casu omnes transformationes formae F in f ex vna transformatione, in posteriori omnes proprias ex propria omnesque improprias ex impropria deduci posse, si modo omnes solutiooogle nes aequationisti D uu –mm habeantur. His igitur inuentis problema erit solutum. Habetur autem D =AC– BB. AD –AAC –ABB, quare erit num integer. Iam si