# Disquisitiones arithematicae 210

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 210. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/210
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/210

Quodsi igitur formae F, f tam proprie quam improprie sunt aequiualentes: inueniri poterit tam transformatio propria aliqua quam impropria. 179. PROBLEMA. Si forma F, f sunt aequiualentes: inuenire omnes transformationes formas F in f. Sol. Si formae F, f vnico tantum modo sunt aequiualentes i. e. proprie tantum vel improprie tantum: quaeratur per art. praec. transformatio vna formae Fin f, patetque alias quam quae huic sint similes dari non posse. Si vero formae F, f tam proprie quam improprie aequiualent, quaerantur duae transformationes, altera propria, altera impropria. Iam sit forma F = (A, B, C), BB— AC = – D, numerorumque A, 2B, C diuisor communis maximus = m. Tum ex art. 162 patet, in priori casu omnes transformationes formae F in f ex vna transformatione, in posteriori omnes proprias ex propria omnesque improprias ex impropria deduci posse, si modo omnes solutiooogle nes aequationisti D uu – mm habeantur. His igitur inuentis problema erit solutum. Habetur autem D = AC– BB. AD – AAC – ABB, quare erit num integer. Iam si

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
