Latin
217
Gauss, Disquisitiones arithematicae 217
Unproofread scanNot analysed yet
Quum forma (1, 9, 1) sit anceps, patet, etiam formam (M, –N, —)ipsi proprie aequiualentem fore, illamque proprie in hanc transmutari positis x =ax –βυι, v =–γx+ ἐν. Hinc deriuantur quatuor repraesentationes ipsius M ad –N pertinentes, x –Σ e. ῃ =π γ; x –Σγ, ᾗ =τα. Manifestum itaque est, octo repraesentationes ipsius M dari, quarum semissis altera ad N, altera ad –N pertineat; sed hae omnes vnicam tantummodo discerptionem numeri M in duo quadrata exhibent, M –αυ †77, siquidem ad quadrata ipsa tantum, neque vero ad ordinem radicumue signa spectamus. Quodsi itaque alii valores expr. V –1 (mod. M) praeter N et –N non dantur, quod c. g. euenit, quando M est numerus primus, M vnico tantum modo in duo quadrata inter se prima resolui poterit. Iam quum –1 sit residuum quadraticum cuiusuis numeri primi formaè 4n +1 (art. 108), manifestoque numerus primus in duo quadrata inter se non prima discerpi nequeat, habemus theorema: Quinis numerus primus formas hin +I in duo quadrata decomponi potest, et quidem vnico tantum moTheorema hoc elegantissimum iam Fermatio notum fuit, sed ab ill. Eulero primo demonstratum est, Comm. nou. Petr. T. V. ad annos 1554. 1755. p. 8 sqq. In T. IV, diss. exstat ad idem argumentum pertinens, p 3 sqq.