Latin
232
Gauss, Disquisitiones arithematicae 232
Unproofread scanNot analysed yet
F, in qua eaedem formae eodemque ordine occurrunt, vt in periodo formae F, et quae ab hac tantummodo respectu initii et finis discrepat. 5) Hinc patet, omnes formas reductas eiusdem determinantis D in periodos distribui posse. Accipiatur aliqua harum formarum, F, ad libitum inuestigeturque ipsius periodus, F, F. F. . Fn—1, quam designemus per P. haec omnes formas reductas determinantis D nondum amplectitur, sit aliqua in ipsa non contenta G huiusque periodus Q. Tum patet P et Q nullam formam coni munem habere posse; alioquin enim etiam G in P contenta esse deberet periodique omnino coinciderent. Si P et Q omnes formas reductas nondum exhauriunt, aliqua ex deficientibus, H, periodum tertiam, R, suppeditabit, quae neque cum P neque cum Q formam communem habebit. Hoc modo continuare possumus, vsquedum omnes formae regle ductae sint exhaustae. Ita e. g.