Latin
251
Gauss, Disquisitiones arithematicae 251
Unproofread scanNot analysed yet
(pro quibus scribemus M, N) idem signum habent: patet has quantitates ipsi (1) a dextra iacere (aut si mauis ab eadem parte a qua L), et quidem, quum L iaceat inter ipsas, alteram ipsi L a dextra, alteram a laeua. Facile vero ostendi potest, M ipsi (2) a dextra iacere non posse alioquin enim N iaceret inter (1) et L, vnde sequeretur primo (2) iacere inter M et N, adeoque denominatorem fractionis (2) maiorem esse denominatore fractionis N (art. 190), secundo M iacere inter (1) et (2), adeoque denom. fractionis N esse maiorem quam denom. fractionis (2), Q. E. A. Supponamus M nulli fractionum (2), (3), (4) etc. aequalem esse, vt, quid inde sequatur, videamus. Tum manifestum est, si fractio M ips L a laeua iaceat, necessario eam sitam esse aut inter (1) et (3), aut inter (3) et (5), aut inter (5) et (7) etc. (quoniam L est irrationalis, adeoque ipsi M certo inaequalis, fractionesque (1), (3), (5) etc. quauis quantitate data, ipsi L inaequali, propius ad L accedere possunt). Si vero M ipsi L a dextra iacet: necessario iacebit aut inter (2) et (4), aut inter (4) et (6) aut inter (6) et (8) etc. Ponamus itaque M iacere inter (m) et (m +2), patetque quantitates M, (m), (m +1), (m 4 2), L iacere sequenti ordine, (ll)*): (m), (M), (m +2), L.