Latin
256
Gauss, Disquisitiones arithematicae 256
Unproofread scanNot analysed yet
proprie aequiualentes (art. 183). Quae prout aut proprie tantum aequiualent, aut improprie tantum, aut vtroque modo, aut neutro; etiam propositae aut proprie tantum aequiualentes erunt, aut improprie tantum, aut vtroque aut neutro modo. Euoluatur periodus alterutrius formae reductae e. g. periodus formae f. Si forma F in hac periodo occurrit neque vero simul forma ipsi F socia, manifesto casus primus locum habebit; contra si socia haec adest neque vero F ipsa, secundus; si vtraque, tertius; si neutra, quartus. Ex. Propositae sint formae (129, 92, 65), (42, 59, 81) determinantis 79. His proprie aequiualentes inueniuntur reductae (10, 7, 3), (5, 8, –3). Periodus formae prioris haec est: In qua quum forma (5, 8, –3) ipsa non reperiatur, sed tamen socia (–3, 8, 5): formas propositas improprie tantum aequiualere concludimus. Si omnes formae reductae determinantis dati eodem modo vt supra (art. 187, 5) in periodos P. Q, R etc. distribuuntur, atque e quauis periodo forma aliqua ad libitum eligitur, ex P, F; ex Q, G; ex R, H etc. :inter has formas F, G, H etc. duae quae proprie aequiualeant esse non poterunt.