Latin
259
Gauss, Disquisitiones arithematicae 259
Unproofread scanNot analysed yet
in aequiualentem e habetur: ex hac omnes transformationes similes formae, in o deduci poterunt, si modo omnes solutiones aequationis indeterminatae ti –Duu =mim assignari possunt, designante D determinantem formarum o, 6; m diuisorem communem maximum numerorum a, 2b, c (art. 162). Hoc igitur problema, quod pro valore negatiuo ipsius D iam supra soluimus, nunc pro positiuo aggrediemur. Quia vero manifesto quiuis valor ipsius! aequationi satisfaciens etiamnum mutato signo satisfacit, similiterque quiuis valor ipsius u: sufficiet si omnes valores positiuos ipsorum t, ut assignare possimus, fungeturque quaelibet solutio per valores positiuos, quatuor solutionum vice. Hoc negotium ita absoluemus, vt primo valores minimos ipsorumt, u (praeter hos per se obuios t –m, u =o) inuenire, tum ex his omnes reliquos deriuare doceamus. 198. PROBLEMA. Inuenire numeros minimost.