Latin
273
Gauss, Disquisitiones arithematicae 273
Unproofread scanNot analysed yet
28*), Algebra P. II. pag. 226, Opiusc. An. I. p. 310, Pellium, vnde problema illud a quibusdam auctoribus Pellianum vocatum est. Omnes hae solutiones, si essentiam spectas, conueniunt cum ea quam obtinemus, si in art. 198 formam reductam eam adoptamus in qua a =1; attamen operationem quam praescribunt tandem necessario finiri, siue problema semper reuera solubile esse, nemo ante ill. La Grange rigorose**) demonstrauit, Melanges de la Soc. de Turin T. IV. p. 19, et concinus Hist. de l’Ac. de Berlin, 1767, p. 237. Exstat haec disquisitio etiam in supplementis ad Euleri Algebram iam saepius laudatis. Ceterum methodus nostra (ex principiis omnino diuersis petita, neque ad casum im =i restricta) plerumque plures vias ad solutionem peruemendi suppeditat, quoniam in art. 198 a quauis alia forma reducta (a, b, –a) proficisci possumus. *)In hac comm. algorithmus quem art. 32 exposuimus, per similia signa exhibetur, quod nos illic annotare neglexitus. (*)Quae Wallisius ad hunc finem protulit I. c. p. 427. 428 nihil ponderis habent. Paralogismus in eo consistit, quod p. 428. l. 4. supponit, proposita quantitate p inueniri posse numeros integros a, z tales vt, &minor sit quam p. defectus vero assignato minor. Hoc vtique verum est, quando defectus assignatus est quantitas data, neque vero, quando ab a et z pendet adeoque variabilis est, vti in casu praesenti ouenit. 205. PROBLEMA. Si formas o, o sunt aequiualentes, omnes transformationes alterius in alteram exhibere. Sol. Quando formae hae vnico tantum modo aequiualentes sunt (i. e. aut proprie tantum aut improprie tantum) quaeratur per art.