Latin
289
Gauss, Disquisitiones arithematicae 289
Unproofread scanNot analysed yet
157, 158 ostendimus, si forma f determinantis D formam E determinantis E implicet atque in ipsam transeat per substitutionem a, 6, 7, 8, fore E –(aδ–672 D, si fueαδ—6 --1, formam f non modo implicare formam F sed ipsi aequiualentem esse et proin si f ipsam F implicet neque vero eidem aequiualeat, quotientem 13 esse integrum maiorem quam 1. Problema itaque hic soluendum erit, diiudicare an forma data f determinantis D formam datam F determinantis Dee implicet, vbi e supponitur esse numerus positiuus maior quam 1. Hoc negotium ita absoluemus, vt multitudinem finitam formarum sub f contentarum assignarè doceamus quae ita sint comparatae, vt F si sub f contenta est necessario alicui ex illis aequiualere debeat. I. Ponamus omnes diuisores (positiuos) numeri e (inclusis etiam 1 et e) esse m, me, mu etc. ,atque e –mn –mini =munt etc. Designemus breuitatis gratia formam in quam f transit per substitutionem propriam m, o, o, n ita (m; g), formam in quam f transit per substitutionem propriam m, 1, o, n per (m; 1) etc. generaliterque formam in quam f per subst. propriam, m k, o, n transmutatur per (m; k). Simili modo transeat f per subst. propriam mi, o, o, 11 in (mi; o); per hanc mi, 1, o, ne in (m; 1); etc. ,per mul, o, o, ne in (mi; o) etc. etc. Omnes hae formae sub f proprie contentae erunt, et cuiusuis determinans =Dee. Complexum omnium forquarum multitudo erit im +m +me /etc. et quas omnes inter se diuersas fore facile perspicitur, designemus per a.