Latin
291
Gauss, Disquisitiones arithematicae 291
Unproofread scanNot analysed yet
per hyp. ,in F. Quare (m; k) et F proprie aequiualentes erunt. Q. E. D. Ex his igitur semper diiudicari potest, an forma aliqua data f determinantis D formam F determinantis Dee proprie implicet. Si vero quaeritur an f ipsam F improprie implicet, inuestigari tantummodo debet an forma ipsi F opposita sub proprie contenta sit, art. 159. 214. PROBLEMA. Propositis duabus formis, f, determinantis D, et F determinantis Dee, quarum prior posteriorem proprie implicat: exhibere omnes transformationes proprias formae f in F. Sol. Designante Q eundem formarum complexum vt in art. praec. ,excerpantur ex hoc complexu omnes formae quibus F proprie aequiualet, quae sint φ φ φ. etc. Quaeuis harum formarum sequenti modo suppeditabit transformationes proprias formae f in F, et quidem aliae alias (i. e. singulae diuersas), cunctae vero cunctas (i. e. nulla transformatio propria formae f in F erit quam non vna ex formis 9, c. etc. praebeat). Quoniam methodus pro omnibus formis 9, q etc. eadem est, de vna tantum loquemur.