# Disquisitiones arithematicae 291

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 291. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/291

per hyp., in F. Quare (m; k) et F proprie aequiualentes erunt. Q. E. D. Ex his igitur semper diiudicari potest, an forma aliqua data f determinantis D formam F determinantis Dee proprie implicet. Si vero quaeritur an f ipsam F improprie implicet, inuestigari tantummodo debet an forma ipsi F opposita sub proprie contenta sit, art. 159. 214. PROBLEMA. Propositis duabus formis, f, determinantis D, et F determinantis Dee, quarum prior posteriorem proprie implicat: exhibere omnes transformationes proprias formae f in F. Sol. Designante Q eundem formarum complexum vt in art. praec., excerpantur ex hoc complexu omnes formae quibus F proprie aequiualet, quae sint φ φ φ. etc. Quaeuis harum formarum sequenti modo suppeditabit transformationes proprias formae f in F, et quidem aliae alias (i. e. singulae diuersas), cunctae vero cunctas (i. e. nulla transformatio propria formae f in F erit quam non vna ex formis 9, c. etc. praebeat). Quoniam methodus pro omnibus formis 9, q etc. eadem est, de vna tantum loquemur.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
