Latin
295
Gauss, Disquisitiones arithematicae 295
Unproofread scanNot analysed yet
Hucusque formas determinantis o ab omnibus disquisitionibus exclusimus; de his itaque, vt theoria nostra ab omni parte completa euadat, quaedam adhuc sunt adiicienda. Quoniam generaliter demonstratum est, si forma aliqua determinantis D formam determinantis De implicet, D esse multiplum ipsius D, statim patet formam cuius determinans –o aliam formam quam cuius determinans etiam sit =o implicare non posse. Quare duo tantummodo problemata soluenda restant, scilicet 1o propositis duabus formis f, F, quarum posterior habet determinantem o, diiudicare vtrum prior posteriorem implicet necne, et in illo casu omnes transformationes illius in hanc exhibere. 25. Inuenire omnes repraesentationes numeri dati per formam datam determinantis oProblema primum aliam methodum requirit, quando determinans prioris formae f etiam est o, aliam quando non est o. Haec omnia iam exponemus. I. Ante omnia obseruamus, quamuis formam. axx 4 2bxy 4 cyy, cuius determinans bb -ac =o, ita exhiberi posse in (gx †hy)2 denotantibus g, h numeros inter se primos, m integrum. Sit enim in diuisor communis maximus ipsorum a, c eodem signo acceptus quo hi numeri ipsi sunt affecti (hos signa opposita habere non posse facile perspicitur), eruntque a integri inter se primi non negatiui, productum ex ipsis =i. e. quadratum, adeoque illi ipsi quadrata (art. 21).