# Disquisitiones arithematicae 311

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/311
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/311

Simplicitas formae alicuius (a, b, c) manifesto ex magnitudine numerorum a, b, c aestimanda est, meritoque forma (al, bu ce) minus simplex dicetur quam (a, b, c), si a — a, bi – b, c. &c. Sed hinc res nondum determinatur penitus, arbitrioque nostro relinquitur e. g., vtram ex formis (17, 9, – 45), (5, 9, – 153) pro simpliciori habere malimus. Plerumque tamen e re erit, sequentem normam obseruare: I. Quando determinans D est negatiuus, adoptentur formae reductae in singulis classibus contentae tamquam formae repraesentantes; vbi verò in eadem classe duae formae reductae reperiuntur (quae erunt oppositae, art. 172), recipiatur ea cuius terminus medius positiuus. II. Quando determinans D est positiuus non quadratus, euoluatur periodus formae alicuius reductae in classe proposita contentae, in qua aut duae formae ancipites inuenientur aut nulla 1) In casu priori sint formae ancipites hae: (A, B, C, (A, B, Ci); residua minima numerorum B, B secundum modulos A, At resp. M, M. (quae positiue accipi poterunt nisi sunt DMM. = o; denique — = N. His ita factis, ex formis (A, M, — N), (A, M, Ni) ea quae simplicissima videtur pro forma repraesentante accipiatur.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
