Latin
318
Gauss, Disquisitiones arithematicae 318
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc casu b necessario erit impar (alioquin enim (a, b, c) non esset forma primitiua); quare erit ob Σ i (mod. 4) adeoque quoniam ac per 4 diuisibilis, determinans bb —ac –1 (mod. 4.) . Formae impropriae itaque tantummodo pro determinante formae 4n 41, si est positiuus, vel formae, –(4n 4 3), si est negatiuus, locum habent. Ex art. 161 autem perspicuum est, si in classe aliqua data forma proprie primitiua inueniatur, omnes formas huius classis proprie primitiuas esse; contra classem quae formam improprie primitiuam implicet ex solis formis improprie primitiuis constare. Quamobrem classis ipsa in casu priori proprie primitiua seu simpliciter propria; in posteriori, improprie primitiua seu im propria appellabitur. Ita e. g. inter classes positiuas formarum determinantis –255 sex sunt propriae, puta quarum repraesentantes (1, o, 5, 20), totidemque inter negatiuas; binae vero inter vtrasque impropriae. *)Hos terminos proprie et improprie ideo hic elegimus quia alii magis idonei non occurrebant, quod admonemus, ne quis inter hanc significationem eamque qua inde ab art. 157 vsi sumus, nexum occultum quaerat, qui nullus adest. Ceterum ambiguitas certa hinc non est metuenda. Classes formarum determinantis 79 (vtpote numeri formae an 4 3) omnes sunt propriae. Si forma (a, b, c) est deriuata, et quidem e primitiua m m "),haec aut proprie primitiua aut improprie esse poterit. In casu priori m erit diuisor communis maximus etiam numerorum a, ab, c; in posteriori horum numerorum diu, comm. max. erit am.