Latin
322
Gauss, Disquisitiones arithematicae 322
Unproofread scanNot analysed yet
Porro pro determinantibus negatiuis classes negatiuas praeterire licebit, quippe quibus singulis certae classes positiuae semper respondent. Vt itaque naturam classium proprie primitiuarum profundius penetremus, ante omnia differentiam certam essentialem explicabimus, secundum quam totus ordo classium propriarum in plura genera subdiuidi potest. Quoniam hoc argumentum grauissimum hactenus nondum attigimus, res ab integro nobis erit repetenda. 228. THEOREMA. Per formam quamcunque proprie primitiuam F repraesentari possunt infinite multi numeri per numerum primum quemcunque datum p non diuisibiles. Dem. Si forma F =axx +abxy +cyy, manifestum est, p omnes tres numeros a, 2b, c simul metiri non posse. Iam quando a per p non est diuisibilis, patet, si pro x assumatur numerus quicunque per p non diuisibilis, pro y vero numerus per p diuisibilis, valorem formae F fieri non diuisibilem per p; quando c per p non est diuisibilis, idem obtinetur tribuendo ipsi a valorem diuisibilem ipsique y valorem non diuisibilem; denique quando tum a tum c per p sunt diuisibiles, adeoque ab non diuisibilis, forma F valorem per p non diuisibilem induet tribuendo tum ipsi a tum ipsi y valores quoscunque per p non diuisibiles. Q. E. D.