Latin
EVCB NV GVSDEM
Gauss, Disquisitiones arithematicae 35-2
Unproofread scanNot analysed yet
etiam unitatem designare possunt), ita vt habeatur a —b o /etc. —p, numerus permutationum erit –Iam per se clarum est, huius fractionis numeratorem per denominatorem diuisibilem esse, quoniam numerus permutationum debet esse integer: at numerator per p diuisibilis est, denominator vero, qui ex factoribus ipso p miper p non diuisibilis noribus est compositus, (art. 15). Quare numerus permutationum per p erit diuisibilis (art. 19). Speramus tamen fore quibus etiam sequens demonstratio haud ingrata sit futura. Quando in duabus permutationibus rerum o quibus compositae sunt ordo in eo tantum discrepat, vt ea res quae in altera primum locum occupat, aliam sedem in altera teneat, reliquae autem eodem in vtraque ordine progrediuntur eamque quae in altera vltima est, ea quae est prima, in altera excipit; permutationes similes vocemus *). Ita in ex nostro permutationes ABAAB et ABABA similes erunt, *)Si permutationes similes in circulum scriptae esse concipiuntur ita vt vltima res primae flat contigua, nulla omnino erit discrepantia, quoniam nullus locus primus aut vitimus vocari poterit, quoniam res quae in priori primum secundum etc. locum occupant, in posteriori loco tertio quarto etc. eodem ordine sunt collocatae. Iam quoniam quaeque permutatio ex p rebus constat, patet cuiuis p –1 similes adinueniri posse, si ea res quae prima fuerat, ad secundum, tertium etc. locum promoueatur.