# Disquisitiones arithematicae 355

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 355. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/355
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/355

facile confirmatur, F eodem modo in fri transformabilem fore vt F, quando F ipsam F proprie implicet; quando vero F improprie sub F contenta sit, transformationes formae F in ffe et formae F in fri oppositas fore respectu vtriusque formae f, f, scilicet quae ex his formis in alteram transformationem directe ingrediatur, in altera accipi inuerse. Ex combinatione theorematis praesentis cum theor. art. praec. obtinemus sequens generalius: Si forma F in productum ffi est transformabilis, atque formae f, fi resp. implicant formas g, gi, forma F vero sub forma E contenta est: Gin productum ggi transformabilis erit. Nam per theor. art. praes. G. transformabilis erit in ffr hinc per theor. art. praec. in fgi et per idem theor. etiam in gg. Porro patet, si omnes tres formae f, f, G formas g, g F proprie implicent, G eodem modo in gg. transformabilem fore respectu formarum g, g vt F in fri respectu formarum f, fi; idem euenire, si illae tres implicationes omnes sint impropriae; denique aeque facile determinari poterit, quomodo G in ggi transformabilis sit, si ex illis implicationibus aliqua duabus reliquis sit dissimilis.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
