Latin
376
Gauss, Disquisitiones arithematicae 376
Unproofread scanNot analysed yet
ex duobus ordinibus proprie primitiuis semper compositus est similis ordo; ex proprie primitiuo et improprie primitiuo, improprie primitiuus. –Simili modo intelligendum est, si ordo aliquis ex pluribus aliis ordinibus compositus vocabitur. 246. PROBLEMA. Propositis duabus formis primitiuis quibuscunque f, f, ex quarum compositione oritur F: ex generibus ad quae pertinent f, si definire genus ad quod referenda erit F. Sol. I. Consideremus primo cum casum vbi ad minimum vna formarum f, f. e. g. prior. est proprie primitiua, designemusque determinantes formarum f, fi, F per d, di, D. Tunc D erit diuisor communis maximus numerorum dmm, de vbi me est aut 1 aut 2, prout forma fe est proprie aut improprie primitiua; F autem in casu illo pertinebit ad ordinem proprie primitiuum, in hoc ad improprie primitiuum. Iam genus formae F definietur per ipsius characteres particulares, nempe tum respectu singulorum diuisorum primorum imparium ipsius D, tum, pro quibusdam casibus, respectu numerorum 4. aut 8. Hos igitur singulos determinare oportebit. 10.