# Disquisitiones arithematicae 379

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 379. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/379

247. Ex solutione problematis praec. manifestum est, si g sit forma primitiua ex eodem ordine et genere vt f, nec non gi forma primitiua ex eodem ordine et genere vt fi: formam ex g et gi compositam ad idem genus pertinere ad quod pertineat forma ex f et fi composita. Hinc sponte sequitur significatio generis ex duobus aliis generibus (siue etiam pluribus) compositi. Porro ibinde patet, si f, fi eundem determinantem habeant atque f sit forma e genere principali, F vero ex f et fi composita: F fore ex eodem genere vt fi; quocirca genus principale in compositione cum aliis generibus eiusdem determinantis semper omitti poterit. Si vero reliquis manentibus f non est e genere principali, fi autem forma primitiua: F certo erit ex alio genere quam fr. Denique si f, fi sunt formae proprie primitiuae eiusdem generis, F erit e genere principali; si vero f, fe sunt ambae proprie primitiuae eiusdem determinantis, sed e diuersis generibus, F ad genus principale pertinere non poterit. Quodsi itaque forma quaecunque proprie primitiua cum se ipsa componitur, forma inde resultans, quae etiam proprie primitiua eiusdemque determinantis erit, necessario ad genus principale pertinebit. 248. PROBLEMA. Propositis duabus formis quibuscunque f, fi, e quibus composita est F: e generibus formarum f, si definire genus formae F.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
