# Disquisitiones arithematicae 388

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 388. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/388

Hoc itaque modo e valoribus illius expressionis numeros P, P, ph etc. eruere licebit. Ceterum quum methodus art. 327 singulos hosce valores ad valores expressionum huius formae (mod. M) reducat, ita vt denominator n ad M primus sit: ad institutum praesens ne necessarium quidem est, has ipsas computare. Nam diu comm. max. numeri M cum differentia inter R et Re qui cum conueniunt manifesto etiam erit diu. comm. max. ipsorum M et nni (R – Re), siue ipsorum M et mini – min, quippe cui nn (R—R1) secundum modulum M est congruus. 334. Applicatio obseruationum praecc. ad problema de quo agimus duplici modo institui potest; prior non solum decidet, vtrum numerus propositus M primus sit an compositus, sed in hoc casu etiam factores ipsos suppeditat; posterior autem eatenus praestat, quod plerumque calculum expeditiorem permittit, sed factores ipsos numerorum compositorum, quos quoque a primis protinus distinguit, interdum non profert, nisi pluries repetatur. Inuestigetur numerus negatiuus – D, qui sit residuum quadraticum ipsius M, ad quem finem methodi in art. 352 sub I et II traditae adhiberi poterunt. Per se quidem arbitrarium est, quidnam residuum eligatur, neque hic vt in methodo praec. opus est, vt D sit numerus paruus; sed calculus eo breuior erit, quo minor est multitudo classium formarum binariarum in singulis generibus pr. pr. det. – D contentarum; quamobrem imprimis talia residua qui inter 65 numeros art. 305 continentur, si qui se offerunt, opportuna erunt.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
