Latin
4
Gauss, Disquisitiones arithematicae 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
8), qualis est 1, vnde B =8k 73, adeoque faciendo k =9, B =—1 atque C =37, siue (8, –1, 37) forma quaesita. Propositis itaque formis quotcunque, quarum termini initiales omnes sunt potestates numerorum primorum, circumspiciendum erit, num aliquarum termini antecedentes sint potestates eiusdem numeri primi, atque hae inter se respectiue per regulam modo traditam componendae. Hac ratione prodibunt formae, quarum termini primi etiamnum erunt potestates numerorum primorum, sed omnino diuersorum; forma itaque ex his composita per obseru. tertiam definiri poterit. ex prima et quinta conflatur forma (27, 7, 7); ex secunda et quarta consit (16, —6, 11), ex hac et sexta (1, 9, 140), quae negligi potest. Supersunt itaque (5, 9, 28), (27, 7, 7), ex quibus producitur (135, –20, 4), cuius loco assumi potest proprie aequiualens (4, 9, 35). Haec itaque est resultans ex compositione sex propositarum. alia artificia in Ceterum ex hoc fonte plura applicatione vtilia hauriri possunt; sed ne nimis longi fiamus, vberiorem huius rei tractationem supprimimus, ad alia difficiliora properantes. 244.