Latin
EVCB NV GVSDEM
Gauss, Disquisitiones arithematicae 40
Unproofread scanNot analysed yet
44. Quamuis hic supposuerimus, modulum p non metiri coefficientem termini summi, tamen theorema ad hunc casum non restringitur. Si enim primus coefficiens siue etiam aliqui sequentium per p diuisibiles essent, hi termini tuto reiici possent, congruentiaque tandem ad inferiorem gradum deprimeretur, vbi coefficiens primus per p non amplius foret diuisibilis, siquidem non omnes coefficientes per p diuidi possunt; in quo casu, congruentia foret, identica atque incognita prorsus indeterminata. Theorema hoc primum ab ill. La Grange propositum atque demonstratum est (Mem. de Exstat etPAc. de Berlin, Année 1768 p. 192.) . iam in dissert. ill. Le Gendre, Recherches d’Analyse indeterminis, Hist. de l’Acad. de Paris 1785. p. 466. III. Euler in Nou. Comm. Ac. Petr. XVIII. p. 93 demonstrauit congruentiam an –1 20 plures quam a radices diuersas habere non posse. Quae quamuis sit particularis, tamen methodus qua vir summus vsus est omnibus congruentiis facile adaptari potest. Casum adhuc magis limitatum iam antea absoluerat, Comm. Ac. Petr. V. p. 6, sed haec methodus generaliter adhiberi nequit. Infra Sect. VIII, alio adhuc modo theorema demonstrabimus; at quantumuis diuersae primo aspectu omnes hae methodi videri possint, periti qui comparare eas voluerint facile certiores fient omnes eidem principio superstructas esse. Ceterum quum hoc theorema hic tantum tamquam lemma sit considerandum, neque completa expositio huc pertineat: de modulis compositis seorsim agere supersedemus.