Latin
PROBLEMA. Proposita forma quacunque F ex
Gauss, Disquisitiones arithematicae 403
Unproofread scanNot analysed yet
1 si D per n numeros primos impares diuersos diuisibilis esse supponitur; secundo, accipiendo pro B omnes diuisores pariter pares ipsius sit primus ad B, quorum D, pro quibus p multitudque quoque erit 22-, ita vt in hoc casu omnino habeantur 22*: huiusmodi formae. Scilicet ponendo D =+2* POR. ,designante μ exponentem maiorem quam 2; P, Q, R numeros primos impares diuersos aut talium numerorum primorum potestates quorum multitudo n: tùm pro EB, tum pro &accipi possunt valores 1, P, Q, R etc. productaque ex quotcunque horum numerorum, signo et positiuo et negatiuo. Ex his omnibus colligitur, si D per n numeros primos impares diuersos diuisibilis supponatur (statuendo n =o, quando D =+1 aut E 2 aut potestas binarii, multitudinem omnium formarum pr. primitiuarum (A, B, C), in quibus Bvel o vel 2A, fore 22*, quando D aut –1 6 aut 7 (mod. 8); denique 3**; quando D =o (mod. 8). Quam comparando cum iis quae in art. 231 pro multitudine omnium characterum possibilium formarum primitiuarum det. D tradidimus, obseruamus, illam in omnibus casibus praecise esse duplo hac maiorem. Ceterum manifestum est, quando D sit negatiuus, inter illas formas totidem positiuas affore quot negatiuas. 258. Omnes formae in art. praec. erutae manifesto pertinent ad classes ancipites, et vico versa in quauis classe ancipite pr. primitiua det. D saltem vna illarum formarum contenta esse debet; in tali enim classe certo adsunt formae ancipites et cuiuis formae ancipiti pr. primitiuae (a, b, c) det. D aliqua formarum art. praec.