Latin
408
Gauss, Disquisitiones arithematicae 408-2
Unproofread scanNot analysed yet
supponamus classes L, Lu etc. resp. ,quae manifesto omnes ad eundem determinantem D pertinebunt, atque improprie primitiuae et ancipites erunt. Patet itaque, theorema demonstratum fore, simulac probatum fuerit, omnes classes L, L, Lu etc. esse diuersas, aliasque ancipites impr. prim. det. D praeter illas non dari. Ad hunc finem sequentes casus distinguimus: I. Quando multitudo classium impr. primitiuarum multitudini pr. primitiuarum aequalis est, quaeuis illarum oritur ex compositione classis L cum classe determinata proprie primitiua, vnde necessario omnes L, L, L. etc. erunt diuersae.