# Disquisitiones arithematicae 408-2

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 408. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/408-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/408-2

supponamus classes L, Lu etc. resp., quae manifesto omnes ad eundem determinantem D pertinebunt, atque improprie primitiuae et ancipites erunt. Patet itaque, theorema demonstratum fore, simulac probatum fuerit, omnes classes L, L, Lu etc. esse diuersas, aliasque ancipites impr. prim. det. D praeter illas non dari. Ad hunc finem sequentes casus distinguimus: I. Quando multitudo classium impr. primitiuarum multitudini pr. primitiuarum aequalis est, quaeuis illarum oritur ex compositione classis L cum classe determinata proprie primitiua, vnde necessario omnes L, L, L. etc. erunt diuersae.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
