# Disquisitiones arithematicae 413

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 413. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/413
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/413

– rum probe notandum est, hinc nondum sequi, semissi omnium characterum assignabilium reuera respondere genera pr. prim. (positiua), sed huius propositionis grauissimae veritas infra demum e reconditissimis numerorum mysteriis enodari poterit. Quum pro determinante negatiuo totidem genera negatiua semper exstent quot positiua, manifesto ex omnibus characteribus assignabilibus non plures quam semissis generibus pr. prim. negatiuis competere possunt, de qua re vt et de generibus impr. prim. infra loquemur. Denique obseruamus, theorema ad determinantes positiuos quadratos non extendi, pro quibus nullo negotio perspicitur singulis characteribus assignabilibus genera reuera respondere. 262. In eo itaque casu, vbi pro determinante non quadrato dato D duo tantummodo characteres diuersi assignari possunt, vnico tantum genus pr. primitiuum (positiuum) respondebit, (quod non poterit esse aliud quam genus principale), alter nulli formae pr. prim. (pos.) illius determinantis competet. Hoc euenit pro determinantibus — 1, 2, - 2, - 4, numeris primis formae An + 1 positiue, iisque formae 4n 4 5 negatiue acceptis, denique pro omnibus numerorum primorum formae 4n+ i potestatibus exponentis imparis positine sumtis, et pro potestatibus numerorum primorum formae 4n 4 5 positiue vel negatiue sumtis prout exponentes sunt pares vel impares.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
