Latin
SECTIO TERTIA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 42
Unproofread scanNot analysed yet
In aliis igitur casibus potestas exponentis minoris quam p –1 vnitati congrua euadit, in aliis contra vsque ad potestatem p –i tam ascendere necesse est. 46. Quando progressio vltra terminum qui vnitati est congruus continuatur, eadem quae ab initio habebantur residua prodeunt iterum. Scilicet si at Z 1, erit attia, atra aa etc. donec ad terminum aut perueniatur, cuius residuum minimum iterum erit 3 1, atque residuorum periodum denuo inchoat. Habetur itaque periodust residua comprehendens, quae simulac finita est ab initio semper repetitur; neque alia residua quam quae in hac periodo continentur in tota progressione occurrere possunt. Generaliter erit ante i, et amanz an, id quod per designationem nostram ita exhibetur: Si r =e (mod. t) erit a =at (mod. p) 47. Petitur ex hoc theoremate compendium potestatum quantumuis magno exponente affectarum residua expedite inueniendi, simulac potestas vnitati congrua innotescat. Si exgr. residuum e diuisione potestatis 31oeo per 13 oriundum quaeritur erit propter 35 21 (mod. 13), t 2 3; quare quum sit 1000 21 48. Quando at est infima potestas vnitati congrua (praeter ac =1, ad quem casum hic non respicimus), illit termini, residuorum periodum constituentes omnes erunt diuersi, vti ex demonstratione art. 45 nullo negotio perspicitur. Tum autem propositio art. 46 conuerti potest; scilicet si an 2 an (mod. p) erit man (mod. t). Si enim m, n secundum modulum t incongrui essent, residua eorum minima, u diuersa forent.