# Disquisitiones arithematicae 424

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 424. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/424
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/424

Hinc per ratiocinia praecedentibus omnino similia concluditur, in periodo formae (2, 8, 2h) reperiri formam, cuius termini externi magnitudine aequales sint, signa habeant opposita, ita vt discerptio numeri p in duo quadrata etiam hinc peti possit. Patet autem, terminos externos huius formae fore pares, adeoque medium imparem; et quum constet, numerum primum vnico tantum modo in duo quadrata decomponi posse, forma per hanc posteriorem methodum inuenta erit vel (B, TA, —B), vel (–B, LA, B). Ita in exemplo nostro pro p = 235 266. Hactenus disquisitionem nostram ad tales functiones secundi gradus restrinximus, quae duas indeterminatas implicant, neque opus fuit, denominationem specialem ipsis tribuere. Sed manifesto hoc argumentum tamquam sectionem maxime particularem disquisitionis generalissimae de functionibus algebraicis rationalibus integris homogeneis plurium indeterminatarum et plurium dimensionum considerare, talesque functiones secundum multitudinem dimensionum in formas. secundi, tertii, quarti gradus etc., secundum multitudinem indeterminatarum autem in formas binarias, ternarias, quaternarias etc. commode distinguere possumus.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
