Latin
– AD, BBAAZOD, ΒΛΑ
Gauss, Disquisitiones arithematicae 430
Unproofread scanNot analysed yet
Substitutionem Se oriri dicemus per transpositionem substitutionis; Si tunc manifesto S rursus prodit ex transpositione substitutionis Su; atque Si, Si altera ex alterius transpositione. –Substitutio Si commode appellari potest substitutioni S adiuncta, vnde substitutioni S adiuncta erit Su. 269. Si non modo forma f implicat ipsam g, sed etiam haec illam, formae f, g aequiualentes vocabuntur. In hoc itaque casu non modo D ipsum E metietur, sed etiam E ipsum D, vnde facile concluditur esse, debere D E. Vice versa autem, si forma f implicat formam g eiusdem determinantis, hae duae fored by Go mae erunt aequiualentes. Erit enim (adhibendo eadem signa vt in art. praec. excipiendoque casum vbi D =o) k –1, adeoque forma fi in quam transit g per substitutionem Su, cum f identica, siue f sub g contenta. Porro patet, in hoc casu etiam formas F, G, ipsius f, g adiunctas, inter se aequiualentes fore, posterioremque in priorem transire per substitutionem S.