# Disquisitiones arithematicae 430

Gauss, Disquisitiones arithematicae, – AD, BBAAZOD, ΒΛΑ. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/430
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/430

Substitutionem Se oriri dicemus per transpositionem substitutionis; Si tunc manifesto S rursus prodit ex transpositione substitutionis Su; atque Si, Si altera ex alterius transpositione. – Substitutio Si commode appellari potest substitutioni S adiuncta, vnde substitutioni S adiuncta erit Su. 269. Si non modo forma f implicat ipsam g, sed etiam haec illam, formae f, g aequiualentes vocabuntur. In hoc itaque casu non modo D ipsum E metietur, sed etiam E ipsum D, vnde facile concluditur esse, debere D E. Vice versa autem, si forma f implicat formam g eiusdem determinantis, hae duae fored by Go mae erunt aequiualentes. Erit enim (adhibendo eadem signa vt in art. praec. excipiendoque casum vbi D = o) k – 1, adeoque forma fi in quam transit g per substitutionem Su, cum f identica, siue f sub g contenta. Porro patet, in hoc casu etiam formas F, G, ipsius f, g adiunctas, inter se aequiualentes fore, posterioremque in priorem transire per substitutionem S.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
