Latin
– AD, BBAAZOD, ΒΛΑ
Gauss, Disquisitiones arithematicae 432
Unproofread scanNot analysed yet
–Ceterum sponte manifestum est, quomodo haec theoremata ad plures formas sint applicanda. 271. Hinc iam patet, omnes formas ternarias, perinde ac binarias, in classes distribui posse, referendo ad classem eandem formas aequiualentes, non aequiualentes ad diuersas. Formae itaque determinantium diuersorum certo ad classes diuersas pertinebunt, et proin classes infinite multae formarum ternariarum dabuntur; formae autem ternariae eiusdem determinantis modo minorem modo maiorem classium numerum efficiunt; quod vero tamquam proprietas palmaris harum formarum est considerandum, omnes formae eiusdem determinantis dati semper constituunt classium multitudinem finitam. Euolutioni vberiori huius grauissimi theorematis praemittenda est explicatio sequentis differentiae essentialis, quae inter formas ternarias obtinet. Quaedam formae ternariae ita sunt comparatae, vt per ipsas sine discrimine repraesentari possint numeri positiui et negatiui, e. g forma xx +γy –22, quamobrem formae indefinitae vocabuntur.