Latin
– AD, BBAAZOD, ΒΛΑ
Gauss, Disquisitiones arithematicae 440
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc iam nacti sumus egregium theorema: Quaeuis forma ternaria determinantis D reduci potest ad aliam aequiualentem, cuius coëfficiens primus non sit maior (D, atque coëfficiens tertius formae ipsi quam adiunctae non maior quam 3 (Dr sine respectu signi, siquidem forma proposita his proprietatibus ipsa nondum est praedita. –Ceterum loco coëfficientis primi formae f atque tertii formae ipsi f adiunctae prorsus simili modo tractare potuissemus vel coëfficientem primum formae ipsius et secundum adiunctae; vel secundum formae ipsius et primum vel tertium adiunctae; vel tertium formae ipsius et primum vel secundum adiunctae, quibus viis perinde ad finem nobis propositum perueniremus: sed e re est, methodo vni constanter adhaerere, quo facilius operationes huc pertinentes ad algorithmum fixum reduci possint. Denique obseruamus, duobus coëfficientibus, quos infra limites fixos deprimere docuimus, limites adhuc minores constitui posse, si formae definitae ab indefinitis separentur; hoc vero ad institutum praesens non est necessarium. 275. Ecce iam quaedam exempla, per quae praecepta praecedentia magis illustrabuntur. 21) sit forma binaria reducta, cui alia, termini primi minoris quam 19, non aequiualet, reductio prima hic non est applicabilis; forma binaria per theoriam aequiualentiae formarum binariarum Forma se per reductionem primam vel secundam vlterius deprimi nequit. 274. Quando forma ternaria habetur, cuius coëfficiens primus, atque formae adiunctae tertius, quantum fieri potest per methodos praecedentes sunt depressi: methodus sequens reductionem vlteriorem suppeditat.