# Disquisitiones arithematicae 47

Gauss, Disquisitiones arithematicae, SECTIO TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/47

– p, et a designat, quot modis pres, quarum a 6, y etc. respectiue sunt – a, b, c etc. permutari possint. At supra art. 41 ostendimus, hunc numerum semper esse per p diuisibilem, nisi omnes res sint aequales, i. e. nisi aliquis numerorum a. β y etc. sit – p reliqui vero = o. Vnde sequitur omnes ipsius (a. b / 6 / etc.) partes, praeter has ar, be, co etc., per p diuisibiles esse; quae igitur quando de congruentia secundum modulum p agitur, tuto omitti poterunt, fietque (a– b 4 c 1/ etc. ) 22 ar- br co + etc. Q. E. D. Quodsi iam omnes quantitates a, b. c etc. e 1 ponuntur, numerusque earum – k, fiet Apzk vti in art. praec. 52. Quoniam igitur alii numeri quam qui sunt diuisores ipsius p – 1 nequeunt esse exponentes potestatum infimarum ad quas euecti numeri aliqui vnitati congrui fiunt, quaestio sese offert, num omnes ipsius p — 1 diuisores ad hoc sint idonei, atque, quando omnes numeri per p non diuisibiles secundum exponentem infimae suae potestatis vnitati congruae classificentur, quot ad singulos exponentes sint peruenturi. Vbi statim observare conuenit, sufficere, si omnes numeri positiui ab 1 vsque ad p–1 considerentur; manifestum enim est, numeros congruos ad eandem potestatem eleuari debere, quo vnitati fiant congruae, adeoque numerum quemcunque ad eundem exponentem esse referendum ad quem residuum suum minimum positiuum. Quocira in id nobis erit incumbendum, vt quomodò hoc respectu numari 1, 2, 3 . . . . p–1 inter singulos p factores distribuendi sint eruamus.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
