# Disquisitiones arithematicae 48

Gauss, Disquisitiones arithematicae, SECTIO TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/48

Breuitatis gratia, si d est vnus e diuisoribus numeri p– 1 (ad quos etiam 1 et p–1 referendi), per ψd designabimus multitudinem numerorum positiuorum ipso p minorum quorum potestas du est infima vnitati congrua. 53. Quo facilius haec disquisitio intelligi possit, exemplum apponimus. Pro p= 19 distribuentur numeri 1, 2, 5 . . . . 18 inter diuisores numeri 18 hoc modo: In hoc igitur casu fit ψ1–1, ψ221, ψ5–2, ψ6–2, ψ9 –6, ψ18–6. Vbi exigua attentio docet, totidem ad quemuis exponentem pertinere, quot dentur numeri hoc non maiores ad ipsumque primi, siue esse in hoc certe casu, retento signo art. 40, ψd = od. Hanc autem obseruationem generaliter veram esse ita demonstramus. I. Si numerus aliquis habetur a, ad exponentem d pertinens (i. e. cuius potestas dia vnitati congrua, omnes inferiores incongruae), omnes huius potestates, aa, as, a . . . .

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
