Latin
PROBLEMA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 481
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA. Designante M. numerum positiuum, inuenire conditiones sub quibus formae binariae primitiuae negatiuae determinantis –M dari possint, quae sint residua quadratica ipsius M siue pro quibus I sit numerus characteristicus. Sol. Designemus per a complexum omnium characterum particularium quos praebent relationes numeri 1 tum ad singulos diuisores primos (impares) ipsius M tum ad numerum 8 vel 4 quando ipsum M metitur; manifesto hi characteres erunt Rp, Rpi, Rpr etc. ,denotantibus p, p. p. etc. ,illos diuisores primos; atque 1, 4 quando 4; 1, 8 quando 8 ipsum M metitur. Praeterea vtamur literis P, Q in eadem significatione, vt in art. praec. siue vt in 265. Iam distinguamus casus sequentes. I. Quando M per 4 diuisibilis est, a erit character integer, patetque ex art. 233 V; 1 talium tantummodo formarum numerum characteristicum esse posse, quarum character sit A. Sed manifestum est, Q fore characterem formae principalis (1, 9, M), adeoque ad P pertinere et proin formae proprie primitiuae negatiuae competere non posse; quare quum formae improprie primitiuae pro tali det. non dentur, nullae omnino formae prim. neg.