# Disquisitiones arithematicae 481

Gauss, Disquisitiones arithematicae, PROBLEMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/481
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/481

PROBLEMA. Designante M. numerum positiuum, inuenire conditiones sub quibus formae binariae primitiuae negatiuae determinantis – M dari possint, quae sint residua quadratica ipsius M siue pro quibus I sit numerus characteristicus. Sol. Designemus per a complexum omnium characterum particularium quos praebent relationes numeri 1 tum ad singulos diuisores primos (impares) ipsius M tum ad numerum 8 vel 4 quando ipsum M metitur; manifesto hi characteres erunt Rp, Rpi, Rpr etc., denotantibus p, p. p. etc., illos diuisores primos; atque 1, 4 quando 4; 1, 8 quando 8 ipsum M metitur. Praeterea vtamur literis P, Q in eadem significatione, vt in art. praec. siue vt in 265. Iam distinguamus casus sequentes. I. Quando M per 4 diuisibilis est, a erit character integer, patetque ex art. 233 V; 1 talium tantummodo formarum numerum characteristicum esse posse, quarum character sit A. Sed manifestum est, Q fore characterem formae principalis (1, 9, M), adeoque ad P pertinere et proin formae proprie primitiuae negatiuae competere non posse; quare quum formae improprie primitiuae pro tali det. non dentur, nullae omnino formae prim. neg.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
