# Disquisitiones arithematicae 483

Gauss, Disquisitiones arithematicae, PROBLEMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/483
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/483

– M quarum numerus characteristicus sit 1 dari, quando M alicui numerorum 1, 2, 3, 5, 6 secundum modulum 8 congruus sit et quidem in vnico semper genere, quod improprium erit quando M = 3; tales formas omnino non dari, quando M E o, 4. vel 7 (mod. 8). Ceterum manifestum est, si (– a, – b, –c) sit sit forma primitiua negatiua cuius num. char. † 1, (a, b, c) esse formam primitiuam positiuam cuius num. char. – 1; hinc perspicuum est, in quinque casibus prioribus (quando M = 1, 2, 3, 5, 6) dari genus vnum primitiuum positiuum cuius formae habeant num. char. 1, et quidem, pro M – 3, improprium, in tribus reliquis vero (quando M E o, 4, 7) tales formas positiuas omnino dari non posse. 289. Circa repraesentationes proprias formarum binariarum per ternariam ax ψ γγ ψ zz – f, e theoria generali in art. 282 tradita colliguntur haec: I. Forma binaria o per f proprie repraesentari nequit, nisi fuerit forma positiua primitiua, atque — 1 (i. e. det. formae f) ipsius numerus characteristicus. Quare pro determinante positiuo, nec non pro negatiuo – M quando M est vel per 4 diuisibilis vel formae 8n 47, nullae formae binariae per f proprie repraesentabiles dantur.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
