# Disquisitiones arithematicae 492

Gauss, Disquisitiones arithematicae, PROBLEMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/492

His exclusis supponamus, multitudinem omnium discerptionum numeri M in terna quadrata (diuisoris communis expertia) esse E, atque inter has reperiri e in quibus vnum quadratum o, et et in quibus duo quadrata aequalia; illae etiam tamquam discerptiones in bina quadrata, hae tamquam discerptiones in quadratum et quadratum duplum spectari possunt. Tunc multitudo omnium repraesentationum propriarum numeri M per ax + νυ 4 zz (e / er). At e theoria formarum binariarum facile deducitur, e fore vel = o vel = 24–1, prout sit non residuum vel residuum quadraticum ipsius M, nec non ei – o vel = 2-–1 prout – 2 non residuum vel residuum ipsius M, denotante e multitudinem factorum primorum (imparium) ipsius M (v. art. 182; expositionem vberirem hic supprimimus). Hinc facile colligitur, fore E = 20–14, si tum – 1 tum – a sit NR. ipsius M; E = 2—2(k 4 2), si vterque numerus sit residuum; denique E = 24–2(k 4 1), si alter residuum sit alter non residuum. In casibus exclusis M = 1 et M = 2, haec formula praeberet E – 2, quum esse debeat E – i; pro M = 3 autem recte prouenit E – 1, exceptionibus se mutuo compensantibus. Si itaque M est numerus primus, sit μ = L, adeoque E = ā (k 4 2) quando M = 1 (mod. 1 (k 4 1) quando M = 3 aut – 5. Haecce theoremata specialia ab ill. Le Gendre per inductionem dedecta et in commentatione egregia iam saepius laudata Hist. de IAc. de Paris 1785 p. 530 sqq. prolata fuerunt, etsi sub forma aliquantum diuersa, cuius rei ratio imprimis in eo est sita, quod aequiualentiam propriam ab impropria non distinxit, et proin classes oppositas commiscuit. II. Ad inuentionem omnium discerptionum numeri M in terna quadrata (sine diu. comm.) non opus est, omnes repraesentationes proprias omnium formarum q, q, c´ eruere. Primo enim facile confirmatur, omnes (48) repraesentationes formae o ad eundem valorem expr.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
