Latin
PROBLEMA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 495
Unproofread scanNot analysed yet
Quae ad discerptiones numerorum in terna quadrata diuisores communes habentia attinent, tam facile e theoria generali art. 281 sequuntur, vt non opus sit huic rei immorari. 295. Disquisitiones praecedentes etiam suppeditant demonstrationem theorematis famosi, omnem numerum integrum positiuum in tres numeros trigonales discerpi posse, quod a Fermatio olim inuentum est, sed cuius demonstratio rigorosa hactenus desiderabatur. Manifestum est, quamuis discerptionem numeri M in trigonales Ex (x +1) τ ἔγ(y ψ discerptionum numeri 8M 4 3 in terna quadra1) 2 et vice versa. Quiuis autem numerus integer positiuus 8M 4 3 per theoriam praecedentem in tria quadrata resolubis est, quae necessaria erunt imparia (V. annot. art. 291); resolutionumque multitudo pendet tum a multitudine factorum primorum ipsius 8M 4 3, tum a multitudine classium in quas formae binariae determinantis —(8M 4 3) distribuuntur. Totidem discerptiones numeri M in ternos trigonales dabuntur.