Latin
PROBLEMA
Gauss, Disquisitiones arithematicae 497
Unproofread scanNot analysed yet
Si (a) per integros omnino est resolubilis, etiam per tales valores ipsorum z, 7, z resolui poterit qui diuisorem communem non haLunt; nam valores quicunque, aequ. Q satisfacientes, etiamnum satisfacient, si per diuisorem communem maximum diuiduntur. Iam supponendo app +bqq +err –z o, atque p, q, r a diuisore communi liberos, etiam inter se primi erunt; si enim q, r diuisorem communem μ haberent, hic ad p primus esset, μα autem metiretur ipsum app adeoque etiam ipsum a, contra hyp; et perinde p, r; p, q inter se primi erunt. Repraesentatur itaque –app per formam binariam hyy †C2z, tribuendo ipsis y z valores inter se primos q, r; vnde illius determinans –be residuum quadraticum ipsius app adeoque etiam ipsius a erit (art. 154); eodem modo erit —ac Rb, –ab Re. Quod vero (s) resolutionem admittere non possit, si a, b, c idem signum habeant, tam obuiuum est vt explicatione non egeat.