Latin
508
Gauss, Disquisitiones arithematicae 508-2
Unproofread scanNot analysed yet
Le Gendre ipse fatetur, demonstrationem heorematis, sub tali forma ht +I, designantibus k, i numeros inter se primos datos, indefinitum, certo contineri numeros primos, satis difficilem videri, methodumque obiter addigitat, quae forsan illuc conducere possit; multae vero disquisitiones praeliminares necessariae nobis videntur, antequam hacce quidem via ad demonstrationem rigorosam peruenire liceat. –Circa aliam vero suppositionem (III, meth. secunda) dari numerum primum r formae 4n* 5 cuius non residuum sit alius numerus primus datus p formae 4n +1, ill. Le Gendre nihil omnino adiecit. Supra demonstrauimus (art. 129), numeros primos quorum NR. sit p certo dari, sed methodus nostra haud idonea videtur ad existentiam talium numerorum primorum qui simul sint formae an /3 ostendendam (vt hic requintur neque vero in dem. nostra prima). Ceterum veritatem quidem huius suppositionis ita facile probare possumus. Per art. 287 dabitur genus positiuum formarum binariarum det. –p, cuius character 3, 4; Nn; sit (a, b, c) talis forma atque a impar (quod supponere licet). Tum a erit formae 4n 4 5 atque vel ipse primus vel saltem factorem primum r formae An +3 implicabit. Erit autem –pRa, adeoque etiam –PRr, vnde pNr. At probe notandum est, propp. artt. 265, 287 theoremati fundamentali inniti, adeoque circulum vitiosum fore, si qua huius pars illis superstruatur. ––Denique suppositio in methodo prima II adhuc multo magis gratuita est, ita vt non opus sit plura de illa huc adiicere. Liceat obseruationem addere circa casum V, qui per methodum praec. quidem non satis probatur, attamen per sequentem commode absoluitur.