Latin
514
Gauss, Disquisitiones arithematicae 514
Unproofread scanNot analysed yet
v sint integri, vnde patet, solutionem illius aequationis per numeros rationales identicam esse cum solutione aequationis att +abtu +cuu +adty +2σιν τ fυv =o per numeros integros; haec vero conuenit cum aequ. in art. praec. tractata. Excludi debent eae solae solutiones vbi ν –o; tales autem prouenire nequeunt, quando bb –ac est numerus non quadratus. Ita e. g. omnes solutiones aequationis (in art. 221 per integros generaliter solutae) ax 4 827 *γγ 22 -47 4 1 =o per numeros rationales contentae erunt sub formula 2pp LAPQ 244 ppLAPOL pp -4pq111qq designantibus p, q integros quoscunque. –Ceterum de his duobus problematibus arctissimo nexu coniunctis breuiter tantummodo hic egimus, multatque obseruationes huc pertinentes suppressimus, tum ne nimis prolixi fieremus, tum quod solutionem aliam probl. art. praec. habemus, principiis generalioribus innixam, cuius expositionem, quia penitiorum formarum ternariarum disquisitionem postulat, ad aliam occasionem nobis reseruare debemus. 301. Reuertimus ad formas binarias, de quibus adhuc plures proprietates singulares recensere oportet. Et primo quasdam obseruationes circa multitudinem generum et classium in ordine proprie primitiuo (positiuo pro det. neg.) adiicemus, ad quem breuitatis caussa disquisitionem restringimus. Multitudo generum, in quae omnes formae (pr. prim. pos.) determinantis dati positiui vel negatiui ED distribuuntur, semper est 1, 2, 4. vel altior potestas numeri 2, cuius exponens pendet a factoribus ipsius D, et per disquisitiones praeci omnino a priori inueniri potest.