Latin
516
Gauss, Disquisitiones arithematicae 516
Unproofread scanNot analysed yet
225. Iam supra (art. 175.) ostendimus, in forma (a, b, c) determinantis negatiui terminos externos eadem signa habere tum inter se tum cum terminis externis cuiusuis aliae formae illi aequiualentis. Si a, c sunt positiui, formam (a, b, c) positiuam vocabimus, nec non totam classem in qua (a, b, c) continetur et quae e solis formis positiuis constabit, classem positiuam dicemus. Contra (a, b, c) erit forma negatiua, et! in classe negatiua contenta, si a, c sunt negatiui. Per formam positiuam numeri negatiui, per negatiuam positiui repraesentari nequeunt. Si forma (a, b, c) est repraesentans alicuius classis positiuae, forma (—a, b, -c) repraesentans classis negatiuae erit, vnde sequitur multitudinem classium positiuarum multitudini negatiuarum aequalem esse, et, simul ac illae fuerint assignatae, etiam has haberi. Quocirca in disquisitionibus super formis determinantis negatiui plerumque sufficit, classes positiuas considerare, quippe quarum proprietates ad classes negatiuas facile transferuntur.