Latin
518
Gauss, Disquisitiones arithematicae 518
Unproofread scanNot analysed yet
Multitudo classium mediocris autem (quae defiratione opus non habebit) valde regulariter crescit, vt ex exemplis sequentibus apparebit. Centum determinantes a –500 vsque ad —600 suppeditant classes 1729, vnde multitudo mediocris 2 17, 29. Similiter in centade 15 multitudo classium mediocris inuenitur 28, 26; e centadibus duabus 24 et 25 computatur 36, 28; e tribus 61, 62 et 63 prodit 58. 50 e quinque 91–295, fit 71. 56; denique e quinque 96–100 fit 75. 54. Haec exempla ostendunt, classium multitudinem mediocrem lentius quidem crescere, quam determinantes, multo tamen citius, quam multitudinem mediocrem generum; leui autem attentione cognoscetur, illam satis exacte crescere in ratione radicum quadratarum e determinantibus mediis. Reuera per disquisitionem theoreticam inuenimus, classium multitudinem mediocrem circa determinantem –D proxime exprimi per 3VD —S, -,denotante e summam seriei 1 +1 -3. 7 στ τ τῇ etc. ; δ =o, 2026423673 –-:valores mediocres secundum hanc formulam computati ab iis quos supra e tabula classificationum exscripsimus parum differunt. Adiumento huius formulae etiam aggregatum multitudinum omnium classium pr. pr. pos.