# Disquisitiones arithematicae 518

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 518. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/518
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/518

Multitudo classium mediocris autem (quae defiratione opus non habebit) valde regulariter crescit, vt ex exemplis sequentibus apparebit. Centum determinantes a – 500 vsque ad — 600 suppeditant classes 1729, vnde multitudo mediocris 2 17, 29. Similiter in centade 15 multitudo classium mediocris inuenitur 28, 26; e centadibus duabus 24 et 25 computatur 36, 28; e tribus 61, 62 et 63 prodit 58. 50 e quinque 91–295, fit 71. 56; denique e quinque 96–100 fit 75. 54. Haec exempla ostendunt, classium multitudinem mediocrem lentius quidem crescere, quam determinantes, multo tamen citius, quam multitudinem mediocrem generum; leui autem attentione cognoscetur, illam satis exacte crescere in ratione radicum quadratarum e determinantibus mediis. Reuera per disquisitionem theoreticam inuenimus, classium multitudinem mediocrem circa determinantem – D proxime exprimi per 3VD — S, -, denotante e summam seriei 1 + 1 - 3. 7 στ τ τῇ etc.; δ = o, 2026423673 – -: valores mediocres secundum hanc formulam computati ab iis quos supra e tabula classificationum exscripsimus parum differunt. Adiumento huius formulae etiam aggregatum multitudinum omnium classium pr. pr. pos.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
