# Disquisitiones arithematicae 522

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 522. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/522
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/522

, e quibus maxitabula, ex qua haec exempla sumsimus, longe vltra maximos determinantes hic occurrentes producta sit *), nec vlli amplius prodierint ad illas classificationes pertinentes: nullum dubium esse videtur, quin series adscriptae reuera abruptae sint, et per analogiam conclusionem eandem ad quasuis alias classificationes extendere licebit. E. g. quum in tota milliade decima determinantium nullus se obtulerit, cui multitudo classium infra 24 responderet: maxime est verisimile, classificaIV. 43 IV. 3; VIII. 2 iam ante – 9000, desiisse, aut saltem perpaucis determinantibus vltra 10000 competere. Demonstrationes autem rigorosae harum obseruationum perdifficiles esse viNon minus admiratione dignum est, dentur. – quod omnes determinantes, quorum formae in 32. aut plura genera distribuantur, ad minimum binas classes in singulis generibus habeant, adeoque classifiicationes XXXII. 1. LXIV. 1 etc. omnino excidant (minimo ex huiusmodi dett., 9240, respondet XXXII. 2); satisque probabile videtur, multitudine generum crescente continuo plures classificationes excidere. Hoc respectu 65 determinantes supra traditi, quibus classificationes I. 1. II. 1; IV. 1; VIII. 13 XVI. 1 respondent, val*) Dum haec imprimuntur, vsque ad – 3000 vno tractu, nec non per totam milliadem decimam, pluresque alias centades dispersas, quibus accedunt permulti determinantes singularos sedulo electi. de sunt memorabiles, perspiciturque facile, illos omnes ac solos his duabus proprietatibus insignibus gaudere, vt omnes classes formarum ad ipsos pertinentes ancipites sint, et formae quaecunque in eodem genere contentae necessario tum proprie tum improprie aequiualeant. Ceterum iidem 65 numeri (sub aspectu paullulum diuerso cuius mentio infra fiet et cum criterio demonstratu facili) iam ab ill. Eulero traditi sunt Nouv. Mem. de l’Ac. de Berlin 1776 p. 338. 304. Multitudo classium pr. primitiuarum, quas formae binariae det. positiui quadrati kk constituunt, omnino a priori assignari potest, multitudinique numerorum ad ak primorum ipsoque minorum aequalis est; vnde per ratiocinia non difficilia sed hic supprimenda deducitur, multitudinem mediocrem classium ad tales determinantes circa kk pertinentium proxime exprimi per Determinantes positiui nonquadrati autem hoc respectu phaenomena prorsus singularia offerunt. Scilicet quum classium multitudo parua, e. g. classificatio I. 1 aut I. 3 aut II. 1 etc. pro determinantibus negatiuis et quadratis paruis tantum et mox omnino cessantibus locum habeat: contra e determinantibus positiuis nonquadratis, saltem non permagnis, pars longe maxima tales classificationes praebent, vbi vnica classis in quouis genere continetur, ita vt hae I. 3; I. 53 II. 2; II. 3; IV. 2 etc. sint rarissimae. Ita e. g. inter 90 detri non qu. infra 100 reperiuntur 11, 48, 27, quibus respondent classilicationes I. 1, II. 1, IV. 1 resp; vnicus tantum (37) habet I. 3; duo (34 et 82) habent II, 2; vnus (79) II. 3. Attamen, determinantibus crescentibus, classium multitudines maiores sensim frequentiores fiunt; ita inter 96 dett. non qu.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
