# Disquisitiones arithematicae 526-2

Gauss, Disquisitiones arithematicae, 526. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/526-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/526-2

Accipiendo pro C classem (8, 2, 45), classes quinque reli306. Demonstratio theor. praec. omnino analoga inuenietur demonstrationibus in artt. 4549. reueraque theoria multiplicationis classium cum argumento in Sect. III. tractato permagnam vndique affinitatem habet. At limites huius operis non permittunt, illam theoriam ea qua digna est vbertate hic persequi; quocirca paucas tantummodo obseruationes hic adiiciemus, eas quoque demonstrationes quae apparatum prolixiorem requirerent supprimemus, disquisitionemque ampliorem ad aliam occasionem nobis reseruabimus. I. Si series K, C, 2C, 36 etc. vltra (m – 1) C producitur, eaedem classes iterum comparent, no = K, (m + 1) C = C, (m + 2) C = 2C etc.; generaliterque (spectando concinnitatis caussa K tamquam oC) classes gC, ge identicae erunt vel diuersae, prout g et ge secundum modulum in congrui sunt vel incongrui. Classis itaque ne semper identica est cum principali K. *) Classes hic semper per firmas (simplissimas) in ipsis contentas exprimuntur. II. Complexum classium K, C, 26.

---

Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae.
